Evangelium Secundum Joannem*

Caput 5: Versus 23

Ut omnes honorificent.Honorat Deum qui commendat Creatorem, omnipotentem, aeternum. Honorat Patrem, qui credit eum habere Filium aequalem sibi. Honorat Filium, qui credit eum esse aequalem Patri.Qui non honorificat.AUG.Si enim minor crederetur Filius, Pater inhonoraretur, quod vel invidus nollet eum genuisse aequalem, vel infirmus non posset, et sic non esse Deus convinceretur, quia impotens.
(* Traductions européennes)